Book 4
1.7
nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet. quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.
1.8
sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia.
1.9
est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet. inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.
1.10
vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.