Book 4
2.77
verbis elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor. solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio. atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne?
2.78
nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod confirmaturi sumus, oportet. cur ergo non exponamus, quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?
2.79
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.
2.80
denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua; quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.