Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.73 si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: quod contra legem sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. ordinem rei narrare quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenax custos;
2.74 deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
2.75 at cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. exspectat naturaliter iudex,
2.76 quid narretur a nobis. si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. quid ergo? eadem exponemus? si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme