Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.68 distinguamus igitur genera causarum. namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est.
2.69 virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur. ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit. verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
2.70 quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet id defendere, cuius poenam non recusamus.
2.71 interim quasi damnemus ipsi: vis te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia. nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.
2.72 contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme