Book 4
2.59
frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur. haec sunt quae credibilem faciant expositionem.
2.60
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
2.61
his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet.
2.62
et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
2.63
illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem. sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.