Book 4
2.49
quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: moritur Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam. et partitio taedium levat: dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea.
2.50
ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere: audistis quae ante acta sunt, accipite nunc quae insequuntur. reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
2.51
si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio; quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: adhuc , Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret; domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.
2.52
credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et similia.
2.53
est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis. aliqua enim naturaliter sequuntur et cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet.