Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.32 eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
2.33 quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam. narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.
2.34 nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit. sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia. quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.
2.35 sunt quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque partium. nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur. maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme