Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.25 sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.
2.26 ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
2.27 erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme