Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.20 ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.
2.21 neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat. quare , etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.
2.22 interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant. in quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut meministi , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari. sed quid ego diutius, cum tu optime noris?
2.23 illud quale sit, tu scias, et his similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
2.24 alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme