Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.15 an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit,
2.16 non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. nihil enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit.
2.17 illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis,
2.18 ut pro Rabirio Postumo: nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.
2.19 ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme