Book 4
2.2
in qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus; loci, ut oppidum est in Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut vere nouo, gelidus canis cum montibus humo? liquitur ; causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia.
2.3
praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod quis ignorat? adiiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio.
2.4
sed nos potioribus vacemus. plerique semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.
2.5
id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur: aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. accidit aliquando alteri et saepius ab actore,