Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

pr.6 cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
pr.7 de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.
1.1 quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.
1.2 nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme