Book 4
1.58
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
1.59
nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
1.60
nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. sed haec, prout formari animum iudicum expediet.
1.61
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
1.62
modus autem principii pro causa. nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.