Book 4
1.46
nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
1.47
declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. hi sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.
1.48
his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
1.49
et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium. non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.