Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

1.37 nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,
1.38 sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. quid ergo est? imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
1.39 quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.
1.40 genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
1.41 admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme