Book 3
8.67
brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo constat. nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
8.68
inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.
8.69
ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.
8.70
haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. ceterum , cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.
9.1
nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. his adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt.