Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

8.44 interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos.
8.45 neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit. sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. sic Atreus apud Varium: — iam fero (inquit) infandissima , iam facere cogor. quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?
8.46 quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur.
8.47 hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse. nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.
8.48 multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. at his contraria summissiorem quendam modum postulant. nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme