Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

8.34 nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.
8.35 est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in modo, non in tantum. sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est.
8.36 itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
8.37 diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.
8.38 proinde intuenda sexus, dignitas, actas. sed mores praecipue discrimen dabunt. et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme