Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

8.7 in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae. nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
8.8 Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.
8.9 nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus. quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
8.10 sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit.
8.11 extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. in contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme