Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

7.27 est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet. honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique. est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus. erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi.
7.28 nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum. itaque , ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto; quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
8.1 deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.
8.2 et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme