Book 3
7.5
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
7.6
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. sed proprium laudis est res amplificare et ornare. quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.
7.7
verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quae utile aliquid hominibus attulerint.
7.8
vis ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis; addit antiquitas, ut iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae.
7.9
laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit. magis est varia laus hominum.