Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

7.1 ac potissimum incipiam ab ea, quae constat laude ac vituperatione. quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
7.2 sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
7.3 neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt. quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
7.4 an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur? ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme