Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

6.80 credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.
6.81 sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet. hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. his infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
6.82 haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.
6.83 sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. nam , ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur. quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme