Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

6.76 at enim simile est illi habeo ius , non habes, occidisti , recte occidi. non nego, sed nec haec res status facit. non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus. scelus commisit Horatius, sororem enim occidit. non commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat. quaestio , an haec iusta causa; ita qualitas.
6.77 et similiter in translatione, non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio. habeo ius, quia abdicatio actio non est. quaeritur , quid sit actio: finiemus non licet abdicare filium syllogismo. item cetera per omnes et rationales et legales status.
6.78 nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo, hominem occidi, iussus ab imperatore. dona templi cogenti tyranno dedi. deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus. id est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio.
6.79 non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme