Book 3
6.23
ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio. οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit. qualitatem , cuius apertus intellectus est. quantitatem , quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit? ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.
6.24
post haec ubi et quando ; deinde facere , pati , habere , quod est quasi armatum esse, vestitum esse. novissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci. sed ex iis omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur.
6.25
alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video. tempus , quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus. locum , unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere. an exulaverit, qui domi latuit. tempus iterum, quod καιρόν appellant;
6.26
hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator. actum , id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia. numerum , qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit?