Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

6.7 nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.
6.8 harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
6.9 simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet. ceterum quaestionum possunt esse diversi.
6.10 quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.
6.11 recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum. nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat. statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme