Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

5.17 causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita: causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem; aut: causa est negotium, cuius finis est controversia. ipsum deinde negotium sic finit: negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.
5.18 causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.
6.1 ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
6.2 quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia. quorum diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme