Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 3

5.9 sed hic quoque; subest velut latens persona:; tyrannus enim geminat quaestionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis; nondum tamen hoc proprie dixeris causam. hae autem, quas infinitas voco, et generales appellantur; quod si est verum, finitae speciales erunt. in omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.
5.10 ac nescio an in causis quoque, quidquid in quaestionem venit qualitatis, generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem; nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? quid in coniecturis? non illa generalia, an causa sceleris odium? cupiditas? an tormentis credendum? testibus an argumentis maior fides habenda? nam finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit.
5.11 quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Orestes accusatur: thesis, an Orestes recte sit absolutus; cuius generis est, an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit. hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae; illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.
5.12 quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme