Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 2

3.5 interim quia omnino non possint. ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;
3.6 deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, quae doctissimo cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant. nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.
3.7 quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.
3.8 quid ? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme