Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 2

16.2 eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet.
16.3 nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
16.4 et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.
16.5 quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia. nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
16.6 cibos aspernemur; attulerunt saepe valetudinis causas. nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando procumbunt. non fabricetur militi gladius; potest uti eodem ferro latro. quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme