Book 2
15.14
Hermagorae , qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
15.15
addita sunt his alia varie. quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam.
15.16
omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile. et Patrocles, latrocles, B. Iatrocles, Radermacher . qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
15.17
sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen.
15.18
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem.