Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 2

10.1 in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.
10.2 nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere. neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
10.3 eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit. sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet.
10.4 sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est.
10.5 nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quaeremus. quid ergo? nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme