Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 2

8.14 nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.
8.15 et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit? non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.
9.1 plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.
9.2 multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
9.3 nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles; alioqui neutrum sine altero sufficit. et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme