Book 2
5.5
at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
5.6
nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant; tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio,
5.7
(nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
5.8
quae intelligi nisi ab artifice non possit); quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
5.9
tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime; ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.