Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 2

4.32 ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus evagari satis fuerit.
4.33 legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris.
4.34 quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus.
4.35 aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
4.36 sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum. reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme