Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

1.27 an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere , silent arrectisque auribus adstant? Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum: ille regit dictis animos et pectora mulcet. Quid?
1.28 non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
1.29 quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, atque haereat, Buttmann : adhaereat, B.o quotiens ab animo verba dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.
1.30 bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme