Book 12
1.20
quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore tempore, Burman: te, B. ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
1.21
et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. an vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?
1.22
transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.