Book 12
10.74
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
10.75
ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam Tyriae cam, Halm : etiam, MSS. lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.
10.76
si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis fucinis, Buttmann : fucinus, G. sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant illum quo fefellerant exuant, Buttamann,: illul quod fefellerat exuat, G. mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.
10.77
neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam dicendi et os os, Halm : eos, G. admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae quae, Halm : nec, MSS. oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.