Book 12
10.48
ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget? feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
10.49
at sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus; nam plurimi nam plurimi, Halm : ā plurimis, G. eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
10.50
praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id at qod dedicatum edatur id, Halm : ad quos dedicatorum edantur et, G. tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.