Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

10.25 cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.
10.26 ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, non fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum? melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere esse optime dicere.
10.27 atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim. Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.
10.28 quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in Zephyris et zopyris . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme