Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

10.12 at M. Tullium non illum habemus Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum. quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem;
10.13 postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum inuaserunt. ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit. falsum utrumque, sed tamen ilia mentiendi propior occasio.
10.14 praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant. haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur; unde nunc quoque aridi et exsuci et exangues.
10.15 hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant; qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme