Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

9.1 quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis agentis, Obrecht: agendis, B. continentur, attingam. ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
9.2 nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
9.3 at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
9.4 quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme