Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

8.12 ideoque opus est intueri omne litis instrumentum; quod videre non est satis, perlegendum erit. nam frequentissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura quod non habent modum.
8.13 denique linum ruptum aut turbatam ceram turhatam ceram, Salmasius: turbata cetera, B aut sine agnitore signa frequenter invenies; quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. multa etiam, quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos tradidimus, argumentorum locos eat.
8.14 quos ut circumspectare in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi. nam plurimum refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
8.15 sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet. sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme