Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

5.2 nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus. invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
5.3 sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt; inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium. quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter quem facere honeste pudet?
5.4 neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere; quae si non accident, etiam simulanda erunt. sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme