Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

4.1 in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
4.2 nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum obtinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. sciat ergo quam plurima; unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur, quod Homerus frequentissime testatur. sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
5.1 haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris. haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme