Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

2.29 neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper agitare conveniet. quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis reperientur.
2.30 an fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis.
2.31 tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, cognitis ille rebus adquieverit, Halm , Bonnell: cognatis ide rebus admoveri, B. qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet. hinc mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet. neque erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
3.1 iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset. nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum, quibus praecipue civitas continetur, ignarus? quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme