Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

2.25 Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
2.26 sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere. oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges.
2.27 maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus. quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.
2.28 nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat. erigat added by Meister.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme