Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

pr.4 nunc caelum undique et undique pontus. unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere. at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret. probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris velut tutioris, Obrecht: velutioris, B. audentiae est temptare, quibus paratior venia est.
1.1 sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
1.2 quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme