Book 12
2.15
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata. nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
2.16
in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
2.17
an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
2.18
cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.