Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 12

pr.1 ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
pr.2 quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus. mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
pr.3 iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
1 / 71 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme